diff options
Diffstat (limited to 'assets/liber-primus.txt')
| -rw-r--r-- | assets/liber-primus.txt | 629 |
1 files changed, 629 insertions, 0 deletions
diff --git a/assets/liber-primus.txt b/assets/liber-primus.txt new file mode 100644 index 00000000..f7c3dd4f --- /dev/null +++ b/assets/liber-primus.txt @@ -0,0 +1,629 @@ +Non eram nescius, Brute, cum, quae summis ingeniis exquisitaque +doctrina philosophi Graeco sermone tractavissent, ea Latinis litteris +mandaremus, fore ut hic noster labor in varias reprehensiones +incurreret. nam quibusdam, et iis quidem non admodum indoctis, totum +hoc displicet philosophari. quidam autem non tam id reprehendunt, si +remissius agatur, sed tantum studium tamque multam operam ponendam in +eo non arbitrantur. erunt etiam, et ii quidem eruditi Graecis +litteris, contemnentes Latinas, qui se dicant in Graecis legendis +operam malle consumere. postremo aliquos futuros suspicor, qui me ad +alias litteras vocent, genus hoc scribendi, etsi sit elegans, personae +tamen et dignitatis esse negent. + +Contra quos omnis dicendum breviter existimo. Quamquam philosophiae +quidem vituperatoribus satis responsum est eo libro, quo a nobis +philosophia defensa et collaudata est, cum esset accusata et +vituperata ab Hortensio. qui liber cum et tibi probatus videretur et +iis, quos ego posse iudicare arbitrarer, plura suscepi veritus ne +movere hominum studia viderer, retinere non posse. Qui autem, si +maxime hoc placeat, moderatius tamen id volunt fieri, difficilem +quandam temperantiam postulant in eo, quod semel admissum coerceri +reprimique non potest, ut propemodum iustioribus utamur illis, qui +omnino avocent a philosophia, quam his, qui rebus infinitis modum +constituant in reque eo meliore, quo maior sit, mediocritatem +desiderent. + +Sive enim ad sapientiam perveniri potest, non paranda nobis solum ea, +sed fruenda etiam sapientia est; sive hoc difficile est, tamen nec +modus est ullus investigandi veri, nisi inveneris, et quaerendi +defatigatio turpis est, cum id, quod quaeritur, sit pulcherrimum. +etenim si delectamur, cum scribimus, quis est tam invidus, qui ab eo +nos abducat? sin laboramus, quis est, qui alienae modum statuat +industriae? nam ut Terentianus Chremes non inhumanus, qui novum +vicinum non vult 'fodere aut arare aut aliquid ferre denique' -- non +enim illum ab industria, sed ab inliberali labore deterret --, sic +isti curiosi, quos offendit noster minime nobis iniucundus labor. + +Iis igitur est difficilius satis facere, qui se Latina scripta dicunt +contemnere. in quibus hoc primum est in quo admirer, cur in +gravissimis rebus non delectet eos sermo patrius, cum idem fabellas +Latinas ad verbum e Graecis expressas non inviti legant. quis enim tam +inimicus paene nomini Romano est, qui Ennii Medeam aut Antiopam +Pacuvii spernat aut reiciat, quod se isdem Euripidis fabulis delectari +dicat, Latinas litteras oderit? + +Synephebos ego, inquit, potius Caecilii aut Andriam Terentii quam +utramque Menandri legam? + +A quibus tantum dissentio, ut, cum Sophocles vel optime scripserit +Electram, tamen male conversam Atilii mihi legendam putem, de quo +Lucilius: 'ferreum scriptorem', verum, opinor, scriptorem tamen, ut +legendus sit. rudem enim esse omnino in nostris poetis aut +inertissimae segnitiae est aut fastidii delicatissimi. mihi quidem +nulli satis eruditi videntur, quibus nostra ignota sunt. an 'Utinam ne +in nemore . . .' nihilo minus legimus quam hoc idem Graecum, quae +autem de bene beateque vivendo a Platone disputata sunt, haec +explicari non placebit Latine? + +Quid? si nos non interpretum fungimur munere, sed tuemur ea, quae +dicta sunt ab iis quos probamus, eisque nostrum iudicium et nostrum +scribendi ordinem adiungimus, quid habent, cur Graeca anteponant iis, +quae et splendide dicta sint neque sint conversa de Graecis? nam si +dicent ab illis has res esse tractatas, ne ipsos quidem Graecos est +cur tam multos legant, quam legendi sunt. quid enim est a Chrysippo +praetermissum in Stoicis? legimus tamen Diogenem, Antipatrum, +Mnesarchum, Panaetium, multos alios in primisque familiarem nostrum +Posidonium. quid? Theophrastus mediocriterne delectat, cum tractat +locos ab Aristotele ante tractatos? quid? Epicurei num desistunt de +isdem, de quibus et ab Epicuro scriptum est et ab antiquis, ad +arbitrium suum scribere? quodsi Graeci leguntur a Graecis isdem de +rebus alia ratione compositis, quid est, cur nostri a nostris non +legantur? + +Quamquam, si plane sic verterem Platonem aut Aristotelem, ut verterunt +nostri poetae fabulas, male, credo, mererer de meis civibus, si ad +eorum cognitionem divina illa ingenia transferrem. sed id neque feci +adhuc nec mihi tamen, ne faciam, interdictum puto. locos quidem +quosdam, si videbitur, transferam, et maxime ab iis, quos modo +nominavi, cum inciderit, ut id apte fieri possit, ut ab Homero Ennius, +Afranius a Menandro solet. Nec vero, ut noster Lucilius, recusabo, quo +minus omnes mea legant. utinam esset ille Persius, Scipio vero et +Rutilius multo etiam magis, quorum ille iudicium reformidans +Tarentinis ait se et Consentinis et Siculis scribere. facete is +quidem, sicut alia; sed neque tam docti tum erant, ad quorum iudicium +elaboraret, et sunt illius scripta leviora, ut urbanitas summa +appareat, doctrina mediocris. + +Ego autem quem timeam lectorem, cum ad te ne Graecis quidem cedentem +in philosophia audeam scribere? quamquam a te ipso id quidem facio +provocatus gratissimo mihi libro, quem ad me de virtute misisti. Sed +ex eo credo quibusdam usu venire; ut abhorreant a Latinis, quod +inciderint in inculta quaedam et horrida, de malis Graecis Latine +scripta deterius. quibus ego assentior, dum modo de isdem rebus ne +Graecos quidem legendos putent. res vero bonas verbis electis graviter +ornateque dictas quis non legat? nisi qui se plane Graecum dici velit, +ut a Scaevola est praetore salutatus Athenis Albucius. + +Quem quidem locum comit multa venustate et omni sale idem Lucilius, +apud quem praeclare Scaevola: Graecum te, Albuci, quam Romanum atque +Sabinum, municipem Ponti, Tritani, centurionum, praeclarorum hominum +ac primorum signiferumque, maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis, +id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto: 'chaere,' inquam, +'Tite!' lictores, turma omnis chorusque: 'chaere, Tite!' hinc hostis +mi Albucius, hinc inimicus. + +Sed iure Mucius. ego autem mirari satis non queo unde hoc sit tam +insolens domesticarum rerum fastidium. non est omnino hic docendi +locus; sed ita sentio et saepe disserui, Latinam linguam non modo non +inopem, ut vulgo putarent, sed locupletiorem etiam esse quam Graecam. +quando enim nobis, vel dicam aut oratoribus bonis aut poetis, postea +quidem quam fuit quem imitarentur, ullus orationis vel copiosae vel +elegantis ornatus defuit? Ego vero, quoniam forensibus operis, +laboribus, periculis non deseruisse mihi videor praesidium, in quo a +populo Romano locatus sum, debeo profecto, quantumcumque possum, in eo +quoque elaborare, ut sint opera, studio, labore meo doctiores cives +mei, nec cum istis tantopere pugnare, qui Graeca legere malint, modo +legant illa ipsa, ne simulent, et iis servire, qui vel utrisque +litteris uti velint vel, si suas habent, illas non magnopere +desiderent. + +Qui autem alia malunt scribi a nobis, aequi esse debent, quod et +scripta multa sunt, sic ut plura nemini e nostris, et scribentur +fortasse plura, si vita suppetet; et tamen, qui diligenter haec, quae +de philosophia litteris mandamus, legere assueverit, iudicabit nulla +ad legendum his esse potiora. quid est enim in vita tantopere +quaerendum quam cum omnia in philosophia, tum id, quod his libris +quaeritur, qui sit finis, quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia +bene vivendi recteque faciendi consilia referenda, quid sequatur +natura ut summum ex rebus expetendis, quid fugiat ut extremum malorum? +qua de re cum sit inter doctissimos summa dissensio, quis alienum +putet eius esse dignitatis, quam mihi quisque tribuat, quid in omni +munere vitae optimum et verissimum sit, exquirere? + +An, partus ancillae sitne in fructu habendus, disseretur inter +principes civitatis, P. Scaevolam M'.que Manilium, ab iisque M. Brutus +dissentiet -- quod et acutum genus est et ad usus civium non inutile, +nosque ea scripta reliquaque eiusdem generis et legimus libenter et +legemus --, haec, quae vitam omnem continent, neglegentur? nam, ut +sint illa vendibiliora, haec uberiora certe sunt. quamquam id quidem +licebit iis existimare, qui legerint. nos autem hanc omnem quaestionem +de finibus bonorum et malorum fere a nobis explicatam esse his +litteris arbitramur, in quibus, quantum potuimus, non modo quid nobis +probaretur, sed etiam quid a singulis philosophiae disciplinis +diceretur, persecuti sumus. + +Ut autem a facillimis ordiamur, prima veniat in medium Epicuri ratio, +quae plerisque notissima est. quam a nobis sic intelleges eitam, ut ab +ipsis, qui eam disciplinam probant, non soleat accuratius explicari; +verum enim invenire volumus, non tamquam adversarium aliquem +convincere. accurate autem quondam a L. Torquato, homine omni doctrina +erudito, defensa est Epicuri sententia de voluptate, a meque ei +responsum, cum C. Triarius, in primis gravis et doctus adolescens, ei +disputationi interesset. + +Nam cum ad me in Cumanum salutandi causa uterque venisset, pauca primo +inter nos de litteris, quarum summum erat in utroque studium, deinde +Torquatus: Quoniam nacti te, inquit, sumus aliquando otiosum, certe +audiam, quid sit, quod Epicurum nostrum non tu quidem oderis, ut fere +faciunt, qui ab eo dissentiunt, sed certe non probes, eum quem ego +arbitror unum vidisse verum maximisque erroribus animos hominum +liberavisse et omnia tradidisse, quae pertinerent ad bene beateque +vivendum. sed existimo te, sicut nostrum Triarium, minus ab eo +delectari, quod ista Platonis, Aristoteli, Theophrasti orationis +ornamenta neglexerit. nam illud quidem adduci vix possum, ut ea, quae +senserit ille, tibi non vera videantur. + +Vide, quantum, inquam, fallare, Torquate. oratio me istius philosophi +non offendit; nam et complectitur verbis, quod vult, et dicit plane, +quod intellegam; et tamen ego a philosopho, si afferat eloquentiam, +non asperner, si non habeat, non admodum flagitem. re mihi non aeque +satisfacit, et quidem locis pluribus. sed quot homines, tot +sententiae; falli igitur possumus. + +Quam ob rem tandem, inquit, non satisfacit? te enim iudicem aequum +puto, modo quae dicat ille bene noris. + +Nisi mihi Phaedrum, inquam, tu mentitum aut Zenonem putas, quorum +utrumque audivi, cum mihi nihil sane praeter sedulitatem probarent, +omnes mihi Epicuri sententiae satis notae sunt. atque eos, quos +nominavi, cum Attico nostro frequenter audivi, cum miraretur ille +quidem utrumque, Phaedrum autem etiam amaret, cotidieque inter nos ea, +quae audiebamus, conferebamus, neque erat umquam controversia, quid +ego intellegerem, sed quid probarem. + +Quid igitur est? inquit; audire enim cupio, quid non probes. +Principio, inquam, in physicis, quibus maxime gloriatur, primum totus +est alienus. Democritea dicit perpauca mutans, sed ita, ut ea, quae +corrigere vult, mihi quidem depravare videatur. ille atomos quas +appellat, id est corpora individua propter soliditatem, censet in +infinito inani, in quo nihil nec summum nec infimum nec medium nec +ultimum nec extremum sit, ita ferri, ut concursionibus inter se +cohaerescant, ex quo efficiantur ea, quae sint quaeque cernantur, +omnia, eumque motum atomorum nullo a principio, sed ex aeterno tempore +intellegi convenire. + +Epicurus autem, in quibus sequitur Democritum, non fere labitur. +quamquam utriusque cum multa non probo, tum illud in primis, quod, cum +in rerum natura duo quaerenda sint, unum, quae materia sit, ex qua +quaeque res efficiatur, alterum, quae vis sit, quae quidque efficiat, +de materia disseruerunt, vim et causam efficiendi reliquerunt. sed hoc +commune vitium, illae Epicuri propriae ruinae: censet enim eadem illa +individua et solida corpora ferri deorsum suo pondere ad lineam, hunc +naturalem esse omnium corporum motum. + +Deinde ibidem homo acutus, cum illud ocurreret, si omnia deorsus e +regione ferrentur et, ut dixi, ad lineam, numquam fore ut atomus +altera alteram posset attingere itaque ** attulit rem commenticiam: +declinare dixit atomum perpaulum, quo nihil posset fieri minus; ita +effici complexiones et copulationes et adhaesiones atomorum inter se, +ex quo efficeretur mundus omnesque partes mundi, quaeque in eo essent. +Quae cum tota res (est) ficta pueriliter, tum ne efficit quidem, quod +vult. nam et ipsa declinatio ad libidinem fingitur -- ait enim +declinare atomum sine causa; quo nihil turpius physico, quam fieri +quicquam sine causa dicere, -- et illum motum naturalem omnium +ponderum, ut ipse constituit, e regione inferiorem locum petentium +sine causa eripuit atomis nec tamen id, cuius causa haec finxerat, +assecutus est. + +Nam si omnes atomi declinabunt, nullae umquam cohaerescent, sive aliae +declinabunt, aliae suo nutu recte ferentur, primum erit hoc quasi, +provincias atomis dare, quae recte, quae oblique ferantur, deinde +eadem illa atomorum, in quo etiam Democritus haeret, turbulenta +concursio hunc mundi ornatum efficere non poterit. ne illud quidem +physici, credere aliquid esse minimum, quod profecto numquam +putavisset, si a Polyaeno, familiari suo, geometrica discere maluisset +quam illum etiam ipsum dedocere. Sol Democrito magnus videtur, quippe +homini erudito in geometriaque perfecto, huic pedalis fortasse; tantum +enim esse censet, quantus videtur, vel paulo aut maiorem aut minorem. + +Ita, quae mutat, ea corrumpit, quae sequitur sunt tota Democriti, +atomi, inane, imagines, quae eidola nominant, quorum incursione non +solum videamus, sed etiam cogitemus; infinitio ipsa, quam apeirian +vocant, tota ab illo est, tum innumerabiles mundi, qui et oriantur et +intereant cotidie. Quae etsi mihi nullo modo probantur, tamen +Democritum laudatum a ceteris ab hoc, qui eum unum secutus esset, +nollem vituperatum. + +Iam in altera philosophiae parte. quae est quaerendi ac disserendi, +quae logikh dicitur, iste vester plane, ut mihi quidem videtur, +inermis ac nudus est. tollit definitiones, nihil de dividendo ac +partiendo docet, non quo modo efficiatur concludaturque ratio tradit, +non qua via captiosa solvantur ambigua distinguantur ostendit; iudicia +rerum in sensibus ponit, quibus si semel aliquid falsi pro vero +probatum sit, sublatum esse omne iudicium veri et falsi putat. + +Confirmat autem illud vel maxime, quod ipsa natura, ut ait ille, +sciscat et probet, id est voluptatem et dolorem. ad haec et quae +sequamur et quae fugiamus refert omnia. quod quamquam Aristippi est a +Cyrenaicisque melius liberiusque defenditur, tamen eius modi esse +iudico, ut nihil homine videatur indignius. ad maiora enim quaedam nos +natura genuit et conformavit, ut mihi quidem videtur. ac fieri potest, +ut errem, sed ita prorsus existimo, neque eum Torquatum, qui hoc +primus cognomen invenerit, aut torquem illum hosti detraxisse, ut +aliquam ex eo perciperet corpore voluptatem, aut cum Latinis tertio +consulatu conflixisse apud Veserim propter voluptatem; quod vero +securi percussit filium, privavisse se etiam videtur multis +voluptatibus, cum ipsi naturae patrioque amori praetulerit ius +maiestatis atque imperii. + +quid? T. Torquatus, is qui consul cum Cn. Octavio fuit, cum illam +severitatem in eo filio adhibuit, quem in adoptionem D. Silano +emancipaverat, ut eum Macedonum legatis accusantibus, quod pecunias +praetorem in provincia cepisse arguerent, causam apud se dicere +iuberet reque ex utraque parte audita pronuntiaret eum non talem +videri fuisse in imperio, quales eius maiores fuissent, et in +conspectum suum venire vetuit, numquid tibi videtur de voluptatibus +suis cogitavisse? + +Sed ut omittam pericula, labores, dolorem etiam, quem optimus quisque +pro patria et pro suis suscipit, ut non modo nullam captet, sed etiam +praetereat omnes voluptates, dolores denique quosvis suscipere malit +quam deserere ullam officii partem, ad ea, quae hoc non minus +declarant, sed videntur leviora, veniamus. + +Quid tibi, Torquate, quid huic Triario litterae, quid historiae +cognitioque rerum, quid poetarum evolutio, quid tanta tot versuum +memoria voluptatis affert? nec mihi illud dixeris: 'Haec enim ipsa +mihi sunt voluptati, et erant illa Torquatis.' Numquam hoc ita +defendit Epicurus neque Metrodorus aut quisquam eorum, qui aut saperet +aliquid aut ista didicisset. et quod quaeritur saepe, cur tam multi +sint Epicurei, sunt aliae quoque causae, sed multitudinem haec maxime +allicit, quod ita putant dici ab illo, recta et honesta quae sint, ea +facere ipsa per se laetitiam, id est voluptatem. homines optimi non +intellegunt totam rationem everti, si ita res se habeat. nam si +concederetur, etiamsi ad corpus nihil referatur, ista sua sponte et +per se esse iucunda, per se esset et virtus et cognitio rerum, quod +minime ille vult expetenda. + +Haec igitur Epicuri non probo, inquam. De cetero vellem equidem aut +ipse doctrinis fuisset instructior -- est enim, quod tibi ita videri +necesse est, non satis politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi +appellantur -- aut ne deterruisset alios a studiis. quamquam te quidem +video minime esse deterritum. + +Quae cum dixissem, magis ut illum provocarem quam ut ipse loquerer, +tum Triarius leniter arridens: Tu quidem, inquit, totum Epicurum paene +e philosophorum choro sustulisti. Quid ei reliquisti, nisi te, quoquo +modo loqueretur, intellegere, quid diceret? Aliena dixit in physicis +nec ea ipsa, quae tibi probarentur; si qua in iis corrigere voluit, +deteriora fecit. disserendi artem nullam habuit. voluptatem cum summum +bonum diceret, primum in eo ipso parum vidit, deinde hoc quoque +alienum; nam ante Aristippus, et ille melius. addidisti ad extremum +etiam indoctum fuisse. + +Fieri, inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas, quid non +probes eius, a quo dissentias. quid enim me prohiberet Epicureum esse, +si probarem, quae ille diceret? cum praesertim illa perdiscere ludus +esset. Quam ob rem dissentientium inter se reprehensiones non sunt +vituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracundiae, contentiones +concertationesque in disputando pertinaces indignae philosophia mihi +videri solent. + +Tum Torquatus: Prorsus, inquit, assentior; neque enim disputari sine +reprehensione nec cum iracundia aut pertinacia recte disputari potest. +sed ad haec, nisi molestum est, habeo quae velim. An me, inquam, nisi +te audire vellem, censes haec dicturum fuisse? Utrum igitur percurri +omnem Epicuri disciplinam placet an de una voluptate quaeri, de qua +omne certamen est? Tuo vero id quidem, inquam, arbitratu. Sic faciam +igitur, inquit: unam rem explicabo, eamque maximam, de physicis alias, +et quidem tibi et declinationem istam atomorum et magnitudinem solis +probabo et Democriti errata ab Epicuro reprehensa et correcta +permulta. nunc dicam de voluptate, nihil scilicet novi, ea tamen, quae +te ipsum probaturum esse confidam. + +Certe, inquam, pertinax non ero tibique, si mihi probabis ea, quae +dices, libenter assentiar. Probabo, inquit, modo ista sis aequitate, +quam ostendis. sed uti oratione perpetua malo quam interrogare aut +interrogari. Ut placet, inquam. Tum dicere exorsus est. Primum igitur, +inquit, sic agam, ut ipsi auctori huius disciplinae placet: +constituam, quid et quale sit id, de quo quaerimus, non quo ignorare +vos arbitrer, sed ut ratione et via procedat oratio. quaerimus igitur, +quid sit extremum et ultimum bonorum, quod omnium philosophorum +sententia tale debet esse, ut ad id omnia referri oporteat, ipsum +autem nusquam. hoc Epicurus in voluptate ponit, quod summum bonum esse +vult, summumque malum dolorem, idque instituit docere sic: + +Omne animal, simul atque natum sit, voluptatem appetere eaque gaudere +ut summo bono, dolorem aspernari ut summum malum et, quantum possit, a +se repellere, idque facere nondum depravatum ipsa natura incorrupte +atque integre iudicante. itaque negat opus esse ratione neque +disputatione, quam ob rem voluptas expetenda, fugiendus dolor sit. +sentiri haec putat, ut calere ignem, nivem esse albam, dulce mel. +quorum nihil oportere exquisitis rationibus confirmare, tantum satis +esse admonere. interesse enim inter argumentum conclusionemque +rationis et inter mediocrem animadversionem atque admonitionem. altera +occulta quaedam et quasi involuta aperiri, altera prompta et aperta +iudicari. etenim quoniam detractis de homine sensibus reliqui nihil +est, necesse est, quid aut ad naturam aut contra sit, a natura ipsa +iudicari. ea quid percipit aut quid iudicat, quo aut petat aut fugiat +aliquid, praeter voluptatem et dolorem? + +Sunt autem quidam e nostris, qui haec subtilius velint tradere et +negent satis esse, quid bonum sit aut quid malum, sensu iudicari, sed +animo etiam ac ratione intellegi posse et voluptatem ipsam per se esse +expetendam et dolorem ipsum per se esse fugiendum. itaque aiunt hanc +quasi naturalem atque insitam in animis nostris inesse notionem, ut +alterum esse appetendum, alterum aspernandum sentiamus. Alii autem, +quibus ego assentior, cum a philosophis compluribus permulta dicantur, +cur nec voluptas in bonis sit numeranda nec in malis dolor, non +existimant oportere nimium nos causae confidere, sed et argumentandum +et accurate disserendum et rationibus conquisitis de voluptate et +dolore disputandum putant. + +Sed ut perspiciatis, unde omnis iste natus error sit voluptatem +accusantium doloremque laudantium, totam rem aperiam eaque ipsa, quae +ab illo inventore veritatis et quasi architecto beatae vitae dicta +sunt, explicabo. nemo enim ipsam voluptatem, quia voluptas sit, +aspernatur aut odit aut fugit, sed quia consequuntur magni dolores +eos, qui ratione voluptatem sequi nesciunt, neque porro quisquam est, +qui dolorem ipsum, quia dolor sit, amet, consectetur, adipisci velit, +sed quia non numquam eius modi tempora incidunt, ut labore et dolore +magnam aliquam quaerat voluptatem. ut enim ad minima veniam, quis +nostrum exercitationem ullam corporis suscipit laboriosam, nisi ut +aliquid ex ea commodi consequatur? quis autem vel eum iure +reprehenderit, qui in ea voluptate velit esse, quam nihil molestiae +consequatur, vel illum, qui dolorem eum fugiat, quo voluptas nulla +pariatur? + +At vero eos et accusamus et iusto odio dignissimos ducimus, qui +blanditiis praesentium voluptatum deleniti atque corrupti, quos +dolores et quas molestias excepturi sint, obcaecati cupiditate non +provident, similique sunt in culpa, qui officia deserunt mollitia +animi, id est laborum et dolorum fuga. et harum quidem rerum facilis +est et expedita distinctio. nam libero tempore, cum soluta nobis est +eligendi optio, cumque nihil impedit, quo minus id, quod maxime +placeat, facere possimus, omnis voluptas assumenda est, omnis dolor +repellendus. temporibus autem quibusdam et aut officiis debitis aut +rerum necessitatibus saepe eveniet, ut et voluptates repudiandae sint +et molestiae non recusandae. itaque earum rerum hic tenetur a sapiente +delectus, ut aut reiciendis voluptatibus maiores alias consequatur aut +perferendis doloribus asperiores repellat. + +Hanc ego cum teneam sententiam, quid est cur verear, ne ad eam non +possim accommodare Torquatos nostros? quos tu paulo ante cum +memoriter, tum etiam erga nos amice et benivole collegisti, nec me +tamen laudandis maioribus meis corrupisti nec segniorem ad +respondendum reddidisti. quorum facta quem ad modum, quaeso, +interpretaris? sicine eos censes aut in armatum hostem impetum fecisse +aut in liberos atque in sanguinem suum tam crudelis fuisse, nihil ut +de utilitatibus, nihil ut de commodis suis cogitarent? at id ne ferae +quidem faciunt, ut ita ruant itaque turbent, ut earum motus et impetus +quo pertineant non intellegamus, tu tam egregios viros censes tantas +res gessisse sine causa? + +Quae fuerit causa, mox videro; interea hoc tenebo, si ob aliquam +causam ista, quae sine dubio praeclara sunt, fecerint, virtutem iis +per se ipsam causam non fuisse. -- Torquem detraxit hosti. -- Et +quidem se texit, ne interiret. -- At magnum periculum adiit. -- In +oculis quidem exercitus. -- Quid ex eo est consecutus? -- Laudem et +caritatem, quae sunt vitae sine metu degendae praesidia firmissima. -- +Filium morte multavit. -- Si sine causa, nollem me ab eo ortum, tam +inportuno tamque crudeli; sin, ut dolore suo sanciret militaris +imperii disciplinam exercitumque in gravissimo bello animadversionis +metu contineret, saluti prospexit civium, qua intellegebat contineri +suam. atque haec ratio late patet. + +In quo enim maxime consuevit iactare vestra se oratio, tua praesertim, +qui studiose antiqua persequeris, claris et fortibus viris +commemorandis eorumque factis non emolumento aliquo, sed ipsius +honestatis decore laudandis, id totum evertitur eo delectu rerum, quem +modo dixi, constituto, ut aut voluptates omittantur maiorum voluptatum +adipiscendarum causa aut dolores suscipiantur maiorum dolorum +effugiendorum gratia. + +Sed de clarorum hominum factis illustribus et gloriosis satis hoc loco +dictum sit. erit enim iam de omnium virtutum cursu ad voluptatem +proprius disserendi locus. nunc autem explicabo, voluptas ipsa quae +qualisque sit, ut tollatur error omnis imperitorum intellegaturque ea, +quae voluptaria, delicata, mollis habeatur disciplina, quam gravis, +quam continens, quam severa sit. Non enim hanc solam sequimur, quae +suavitate aliqua naturam ipsam movet et cum iucunditate quadam +percipitur sensibus, sed maximam voluptatem illam habemus, quae +percipitur omni dolore detracto, nam quoniam, cum privamur dolore, +ipsa liberatione et vacuitate omnis molestiae gaudemus, omne autem id, +quo gaudemus, voluptas est, ut omne, quo offendimur, dolor, doloris +omnis privatio recte nominata est voluptas. ut enim, cum cibo et +potione fames sitisque depulsa est, ipsa detractio molestiae +consecutionem affert voluptatis, sic in omni re doloris amotio +successionem efficit voluptatis. + +Itaque non placuit Epicuro medium esse quiddam inter dolorem et +voluptatem; illud enim ipsum, quod quibusdam medium videretur, cum +omni dolore careret, non modo voluptatem esse, verum etiam summam +voluptatem. quisquis enim sentit, quem ad modum sit affectus, eum +necesse est aut in voluptate esse aut in dolore. omnis autem +privatione doloris putat Epicurus terminari summam voluptatem, ut +postea variari voluptas distinguique possit, augeri amplificarique non +possit. + +At etiam Athenis, ut e patre audiebam facete et urbane Stoicos +irridente, statua est in Ceramico Chrysippi sedentis porrecta manu, +quae manus significet illum in hae esse rogatiuncula delectatum: +'Numquidnam manus tua sic affecta, quem ad modum affecta nunc est, +desiderat?' -- Nihil sane. -- 'At, si voluptas esset bonum, +desideraret.' -- Ita credo. -- 'Non est igitur voluptas bonum.' Hoc ne +statuam quidem dicturam pater aiebat, si loqui posset. conclusum est +enim contra Cyrenaicos satis acute, nihil ad Epicurum. nam si ea sola +voluptas esset, quae quasi titillaret sensus, ut ita dicam, et ad eos +cum suavitate afflueret et illaberetur, nec manus esse contenta posset +nec ulla pars vacuitate doloris sine iucundo motu voluptatis. sin +autem summa voluptas est, ut Epicuro placet, nihil dolere, primum tibi +recte, Chrysippe, concessum est nihil desiderare manum, cum ita esset +affecta, secundum non recte, si voluptas esset bonum, fuisse +desideraturam. idcirco enim non desideraret, quia, quod dolore caret, +id in voluptate est. + +Extremum autem esse bonorum voluptatem ex hoc facillime perspici +potest: Constituamus aliquem magnis, multis, perpetuis fruentem et +animo et corpore voluptatibus nullo dolore nec impediente nec +inpendente, quem tandem hoc statu praestabiliorem aut magis expetendum +possimus dicere? inesse enim necesse est in eo, qui ita sit affectus, +et firmitatem animi nec mortem nec dolorem timentis, quod mors sensu +careat, dolor in longinquitate levis, in gravitate brevis soleat esse, +ut eius magnitudinem celeritas, diuturnitatem allevatio consoletur. + +Ad ea cum accedit, ut neque divinum numen horreat nec praeteritas +voluptates effluere patiatur earumque assidua recordatione laetetur, +quid est, quod huc possit, quod melius sit, accedere? Statue contra +aliquem confectum tantis animi corporisque doloribus, quanti in +hominem maximi cadere possunt, nulla spe proposita fore levius +aliquando, nulla praeterea neque praesenti nec expectata voluptate, +quid eo miserius dici aut fingi potest? quodsi vita doloribus referta +maxime fugienda est, summum profecto malum est vivere cum dolore, cui +sententiae consentaneum est ultimum esse bonorum eum voluptate vivere. +nec enim habet nostra mens quicquam, ubi consistat tamquam in extremo, +omnesque et metus et aegritudines ad dolorem referuntur, nec praeterea +est res ulla, quae sua natura aut sollicitare possit aut angere. + +Praeterea et appetendi et refugiendi et omnino rerum gerendarum initia +proficiscuntur aut a voluptate aut a dolore. quod cum ita sit, +perspicuum est omnis rectas res atque laudabilis eo referri, ut cum +voluptate vivatur. quoniam autem id est vel summum bonorum vel ultimum +vel extremum -- quod Graeci telos nominant --, quod ipsum nullam ad +aliam rem, ad id autem res referuntur omnes, fatendum est summum esse +bonum iucunde vivere. + +Id qui in una virtute ponunt et splendore nominis capti quid natura +postulet non intellegunt, errore maximo, si Epicurum audire voluerint, +liberabuntur: istae enim vestrae eximiae pulchraeque virtutes nisi +voluptatem efficerent, quis eas aut laudabilis aut expetendas +arbitraretur? ut enim medicorum scientiam non ipsius artis, sed bonae +valetudinis causa probamus, et gubernatoris ars, quia bene navigandi +rationem habet, utilitate, non arte laudatur, sic sapientia, quae ars +vivendi putanda est, non expeteretur, si nihil efficeret; nunc +expetitur, quod est tamquam artifex conquirendae et comparandae +voluptatis -- + +Quam autem ego dicam voluptatem, iam videtis, ne invidia verbi +labefactetur oratio mea --. nam cum ignoratione rerum bonarum et +malarum maxime hominum vita vexetur, ob eumque errorem et voluptatibus +maximis saepe priventur et durissimis animi doloribus torqueantur, +sapientia est adhibenda, quae et terroribus cupiditatibusque detractis +et omnium falsarum opinionum temeritate derepta certissimam se nobis +ducem praebeat ad voluptatem. sapientia enim est una, quae maestitiam +pellat ex animis, quae nos exhorrescere metu non sinat. qua +praeceptrice in tranquillitate vivi potest omnium cupiditatum ardore +restincto. cupiditates enim sunt insatiabiles, quae non modo singulos +homines, sed universas familias evertunt, totam etiam labefactant +saepe rem publicam. + +Ex cupiditatibus odia, discidia, discordiae, seditiones, bella +nascuntur, nec eae se foris solum iactant nec tantum in alios caeco +impetu incurrunt, sed intus etiam in animis inclusae inter se +dissident atque discordant, ex quo vitam amarissimam necesse est +effici, ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni et +errore naturae finibus contentus sine aegritudine possit et sine metu +vivere. + +Quae est enim aut utilior aut ad bene vivendum aptior partitio quam +illa, qua est usus Epicurus? qui unum genus posuit earum cupiditatum, +quae essent et naturales et necessariae, alterum, quae naturales +essent nec tamen necessariae, tertium, quae nec naturales nec +necessariae. quarum ea ratio est, ut necessariae nec opera multa nec +impensa expleantur; ne naturales quidem multa desiderant, propterea +quod ipsa natura divitias, quibus contenta sit, et parabilis et +terminatas habet; inanium autem cupiditatum nec modus ullus nec finis +inveniri potest. + +Quodsi vitam omnem perturbari videmus errore et inscientia, +sapientiamque esse solam, quae nos a libidinum impetu et a formidinum +terrore vindicet et ipsius fortunae modice ferre doceat iniurias et +omnis monstret vias, quae ad quietem et ad tranquillitatem ferant, +quid est cur dubitemus dicere et sapientiam propter voluptates +expetendam et insipientiam propter molestias esse fugiendam? + +Eademque ratione ne temperantiam quidem propter se expetendam esse +dicemus, sed quia pacem animis afferat et eos quasi concordia quadam +placet ac leniat. temperantia est enim, quae in rebus aut expetendis +aut fugiendis ut rationem sequamur monet. nec enim satis est iudicare +quid faciendum non faciendumve sit, sed stare etiam oportet in eo, +quod sit iudicatum. plerique autem, quod tenere atque servare id, quod +ipsi statuerunt, non possunt, victi et debilitati obiecta specie +voluptatis tradunt se libidinibus constringendos nec quid eventurum +sit provident ob eamque causam propter voluptatem et parvam et non +necessariam et quae vel aliter pararetur et qua etiam carere possent +sine dolore tum in morbos gravis, tum in damna, tum in dedecora +incurrunt, saepe etiam legum iudiciorumque poenis obligantur. + +Qui autem ita frui volunt voluptatibus, ut nulli propter eas +consequantur dolores, et qui suum iudicium retinent, ne voluptate +victi faciant id, quod sentiant non esse faciendum, ii voluptatem +maximam adipiscuntur praetermittenda voluptate. idem etiam dolorem +saepe perpetiuntur, ne, si id non faciant, incidant in maiorem. ex quo +intellegitur nec intemperantiam propter se esse fugiendam +temperantiamque expetendam, non quia voluptates fugiat, sed quia +maiores consequatur. + +Eadem fortitudinis ratio reperietur. nam neque laborum perfunctio +neque perpessio dolorum per se ipsa allicit nec patientia nec +assiduitas nec vigiliae nec ea ipsa, quae laudatur, industria, ne +fortitudo quidem, sed ista sequimur, ut sine cura metuque vivamus +animumque et corpus, quantum efficere possimus, molestia liberemus. ut +enim mortis metu omnis quietae vitae status perturbatur, et ut +succumbere doloribus eosque humili animo inbecilloque ferre miserum +est, ob eamque debilitatem animi multi parentes, multi amicos, non +nulli patriam, plerique autem se ipsos penitus perdiderunt, sic +robustus animus et excelsus omni est liber cura et angore, cum et +mortem contemnit, qua qui affecti sunt in eadem causa sunt, qua ante +quam nati, et ad dolores ita paratus est, ut meminerit maximos morte +finiri, parvos multa habere intervalla requietis, mediocrium nos esse +dominos, ut, si tolerabiles sint, feramus, si minus, animo aequo e +vita, cum ea non placeat, tamquam e theatro exeamus. quibus rebus +intellegitur nec timiditatem ignaviamque vituperari nec fortitudinem +patientiamque laudari suo nomine, sed illas reici, quia dolorem +pariant, has optari, quia voluptatem. + +Iustitia restat, ut de omni virtute sit dictum. sed similia fere dici +possunt. ut enim sapientiam, temperantiam, fortitudinem copulatas esse +docui cum voluptate, ut ab ea nullo modo nec divelli nec distrahi +possint, sic de iustitia iudicandum est, quae non modo numquam nocet +cuiquam, sed contra semper afficit cum vi sua atque natura, quod +tranquillat animos, tum spe nihil earum rerum defuturum, quas natura +non depravata desiderat. et quem ad modum temeritas et libido et +ignavia semper animum excruciant et semper sollicitant turbulentaeque +sunt, sic inprobitas si cuius in mente consedit, hoc ipso, quod adest, +turbulenta est; si vero molita quippiam est, quamvis occulte fecerit, +numquam tamen id confidet fore semper occultum. plerumque improborum +facta primo suspicio insequitur, dein sermo atque fama, tum accusator, +tum iudex; + +Multi etiam, ut te consule, ipsi se indicaverunt. quodsi qui satis +sibi contra hominum conscientiam saepti esse et muniti videntur, +deorum tamen horrent easque ipsas sollicitudines, quibus eorum animi +noctesque diesque exeduntur, a diis inmortalibus supplicii causa +importari putant. quae autem tanta ex improbis factis ad minuendas +vitae molestias accessio potest fieri, quanta ad augendas, cum +conscientia factorum, tum poena legum odioque civium? et tamen in +quibusdam neque pecuniae modus est neque honoris neque imperii nec +libidinum nec epularum nec reliquarum cupiditatum, quas nulla praeda +umquam improbe parta minuit, sed potius inflammat, ut coercendi magis +quam dedocendi esse videantur. + +Invitat igitur vera ratio bene sanos ad iustitiam, aequitatem, fidem, +neque homini infanti aut inpotenti iniuste facta conducunt, qui nec +facile efficere possit, quod conetur, nec optinere, si effecerit, et +opes vel fortunae vel ingenii liberalitati magis conveniunt, qua qui +utuntur, benivolentiam sibi conciliant et, quod aptissimum est ad +quiete vivendum, caritatem, praesertim cum omnino nulla sit causa +peccandi. + +Quae enim cupiditates a natura proficiscuntur, facile explentur sine +ulla iniuria, quae autem inanes sunt, iis parendum non est. nihil enim +desiderabile concupiscunt, plusque in ipsa iniuria detrimenti est quam +in iis rebus emolumenti, quae pariuntur iniuria. Itaque ne iustitiam +quidem recte quis dixerit per se ipsam optabilem, sed quia +iucunditatis vel plurimum afferat. nam diligi et carum esse iucundum +est propterea, quia tutiorem vitam et voluptatem pleniorem efficit. +itaque non ob ea solum incommoda, quae eveniunt inprobis, fugiendam +inprobitatem putamus, sed multo etiam magis, quod, cuius in animo +versatur, numquam sinit eum respirare, numquam adquiescere. |
